- ADRIAS et SENON
- ADRIAS et SENONnomina sunt fluminum Ionicum sinum confluentium: sic Isacius in Lycophrontem: Ortelius videtur existimare esse eadem cum Atriano et Senna. Stephanus etiam Adriam fluvium habet, circa Adriam urbem: quae Ptolemaeo non longe ab Atriano flumine est. Vide Athesis et Idrias.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.